- VAPPA
- VAPPAapud Martialem, l. 12. Epigr. 48. v. 13.Imputet ipse Deus nectar mihi, fiet acetum,Et Vaticani perfida vappa cadi:vinum fugiens aut faex vini est, ex Aeolico βάππα pro βάμμα Salmas. Not. ad Tertullian. de Pallio. Cum epithero nobilis, vinum Surrentinum C. Caesari, apud Plin. l. 14. c. 6. ubi idem Tiberio generosun: acetum appellatum, monet. Coeterum de vappa, apud eundem, c. 20. eiusdem libr. Vitium musto quibusdam in locis iterum sponte fervere: quâ calamitate deperit sapor, vappaeque accipit nomen, probrosum etiam homini, cum degeneraverit animus. Ubi Dalechampius, οἶνον, ait, παρατρέπεςθαι, vappescere, vulgo se tourner, εἰς ὀξίνην μεταπεσεῖν, ὀξύνεςθαι dicunt, s'enai. grir —— Inde Graecis οἷνος τροπίας καὶ ἐκτροπίας etc. Huius vero ut et vini, cum admodum amantes sunt culices, animalia illa cauponarum, qui vinum sequuntur et vino immoriuntur, hinc bibones Afranio, et vappones Valerio in Catholicis appellantur, uti musciones sequens aetas vocavit, a musto, ut quidem Grammatici volunt, potius tamen a musca, uti Salmas. docet ad Spartian. Adriano, c. 16. ubi versus illos Adriani exponit,Ego nolo Florus esse etc.Vide quoque supra, ubi de Culicibus. At cum Valerius, d. l. animas vulgo nuncupari scribar illud animalculum, potius videtur vapponis nomine intelligere genus animalculi lucernas circumvolitantis, et flammam appetentis exitiô suô, quod modo ψυχην`, modo πυραύςτην, Graecis indigitare visum, idem ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.